라틴어 문장 검색

Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi- liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat, quo de genere cum exemplis supra diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:2)
Multum interest utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:5)
Sed nihil tam debet esse numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 2:3)
nec ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam binis aut ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae variis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:1)
Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam in minimis particulis orationis esset iudicaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:4)
Et quoniam plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:5)
cum vere dixeris, esto liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro, sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae, pelliculam veterem retines et fronte politus astutam vapido servas in pectore volpem, quae dederam supra relego funemque reduco:
(페르시우스, 풍자, satire 554)
Artis severae si quis ambit effectus mentemque magnis applicat, prius mores frugalitatis lege poliat exacta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:1)
Aesopus auctor quam materiam repperit, Hanc ego polivi versibus senariis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, PROLOGUS1)
Potrici plenam antiquis apothecam cadis, Domum politam et delicatos hortulos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.17)
Quae sive uxoris sunt ut affirmat, sive ipsius ut negat, pari gloria dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam virginem accepit, tam doctam politamque reddiderit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 6:4)
Hoc pretio quamlibet numerosa subsellia implentur, hoc ingens corona colligitur, hoc infiniti clamores commoventur, cum mesochorus dedit signum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 6:4)
Nam nos quoque tam numerosum agmen reorum ita demum videbamus posse superari, si per singulos carperetur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 10:2)
Hic numerosissimae causae terminus fuit quibusdam absolutis, pluribus damnatis atque etiam relegatis, aliis in tempus aliis in perpetuum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 21:1)
Haec eo pertinent, ut scias quam copiosam, quam numerosam domum uno beneficio sis obligaturus;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION