라틴어 문장 검색

An vero dubitandum non est, quin id dicas quod doctissimis procerum ceterisque nuper apud Vettium Praetextatum fuit et discurrens post inter reliquos grata vicissitudo variavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 5:1)
Nescis quid vesper vehat, in quo convivarum numerum hac lege definit, ut neque minor quam Gratiarum sit, neque quam Musarum numerosior.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 12:2)
Nam solis meatus, licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum ventorum vices certa deflexione variando iter suum velut flexum draconis involvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:2)
Vellem, inquit, ex te audire, Servi, tanta nucibus nomina quae causa vel origo variaverit, aut unde, tot mala cum hac una appellatione vocitentur, fiunt tamen seorsum diversa tam vocabulo quam sapore.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:3)
Pira haec quae vidimus varietas nominum numerosa discernit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 6:1)
Vides quam saepe orationem mutaverit ac frequentibus figuris variaverit, qui ira, quae brevis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 9:1)
Alia tempestas Aeneae hic et illic Ulixis, numerosis ambae versibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 1:1)
Et quia versibus est apud utrumque numerosis, locum loco similem lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 4:2)
Μοιρηγενὲς ὀλβιόδαιμον, — Χαλκεοθωρήκων, ἀτὰρ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι, — Θωρήκων τε νεοσμήκτων, — Κυανοχαῖτα Ποσειδάων, — Διὸς νεφεληγερέταο, — Οὔρεά τε σκιόεντα θάλασσά τε ἠχήεσσα, — Κύαμοι κυανόχροες, et mille talium vocabulorum, quibus velut sideribus micat divini carminis variata maiestas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 7:2)
Hic autem variat, velut dedecus aut crimen vitans repetitionem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 14:1)
Et tamen egregie, ubi oporteret, de nominibus ducum variat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 16:1)
Et quia longum est numerosos versus ex utroque transcribere, libros veteres notabo, ut qui volet illic legendo aequalitatem locorum conferendo miretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 30:2)
Primis mensis post epulas iam remotis et discursum variantibus poculis minutioribus Praetextatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:1)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
Deinde quicquid a natura variis ornatibus comptum est sine dubio coepit a simplici, et ita contextionis accessione variatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION