라틴어 문장 검색

quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem.
(아풀레이우스, 변명 90:5)
dico exiguum herediolum LX milibus nummum, id quoque non me, sed Pudentillam suo nomine emisse, Pudentillae nomen in tabulis esse, Pudentillae nomine pro eo agello tributum dependi.
(아풀레이우스, 변명 99:9)
neque enim aut leui mercede emit qui precatur, aut paruum pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere uelis quam rogare.
(아풀레이우스, 플로리다 16:39)
semper adeo et ubique uos quippe ut parentis ac primos magistros meos celebro mercedemque uobis rependo, non illam, quam Protagora sophista pepigit nec accepit, sed quam Thales sapiens nec pepigit et accepit.
(아풀레이우스, 플로리다 18:17)
Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici ciuis aequaeuus - inde ei suppeditata doctrina est - , eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Euathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices uicisset.
(아풀레이우스, 플로리다 18:20)
"soluere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices uiceris."
(아풀레이우스, 플로리다 18:24)
"aut enim uinco et iudicio dimittor, aut uincor et pacto absoluor, ex quo non debeo mercedem, si hanc primam causam fuero penes iudices uictus."
(아풀레이우스, 플로리다 18:33)
atque ideo merces Protagorae tam aspera, tam senticosa uersutis et auaris relinquenda est:
(아풀레이우스, 플로리다 18:36)
cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse.
(아풀레이우스, 플로리다 18:37)
id a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Prienensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem sibi pro tanto documento rependi.
(아풀레이우스, 플로리다 18:41)
"mihi fuerit mercedis,"
(아풀레이우스, 플로리다 18:44)
pulchra merces prorsum ac tali uiro digna et perpetua;
(아풀레이우스, 플로리다 18:47)
nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia uere cognouimus.
(아풀레이우스, 플로리다 18:48)
Hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud uos adeptus.
(아풀레이우스, 플로리다 18:49)
"Haec tibi merces deposita est."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION