라틴어 문장 검색

Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextias vocant quo - fidem numinum - proelio oppressit!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 7:1)
Sed defectione civium Pharnacisque filii scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 26:1)
refrigescit enim cunctando plaga per auras nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:14)
tum quibus aetatis freta primitus insinuatur semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, conveniunt simulacra foris e corpore quoque, nuntia praeclari voltus pulchrique coloris, qui ciet inritans loca turgida semine multo, ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:19)
non quo violari summa deum vis possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris, sed quia tute tibi placida cum pace quietos constitues magnos irarum volvere fluctus, nec delubra deum placido cum pectore adibis, nec de corpore quae sancto simulacra feruntur in mentes hominum divinae nuntia formae, suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:8)
Ideo exasperatione oris praeventa suavitas excluditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:5)
Vana quoque ad veros accessit fama timores, Irrupitque animos populi, clademque futuram Intulit, et velox properantis nuntia belli Innumeras solvit falsa in praeconia linguas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:43)
Dixit, et ad montes tendentem praevenit hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:24)
Rapuit dubitantia fata, Praevenitque metus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:8)
Si meliora piae fas est sperare sorori Et dominum mundi flectere vota valent, Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris, Fratre reversuro, nuntia venit avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXII3)
ut Herculis interessent sagittae, quas misit Philoctetes, quibus Paris peremptus est, cum ipse non potuisset adferre morte praeventus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1311)
infelix vates nuntia infelicitatis, ut μάντι κακῶν. hoc est nobis infelix, ut sis felix, id est nobis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2461)
nam hoc est 'tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1905)
caelique ferebat ut ante morte praeventus sit, quam ferre desierit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1131)
unde apparet eum scisse nuntiam illam et Iovis et Iunonis esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 163)

SEARCH

MENU NAVIGATION