라틴어 문장 검색

- Ubi portae, quae Babylonicis nuntiis perviae erant, custodiae deputantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 25:2)
- De duobus regis Babyloniae nuntiis diverso mortis genere pereuntibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 27:2)
alter vero vivus et sanus in praesentiam Christianorum principum adductus est, ut ab eo minis extorquerent, aut promissione vitae, cujus rei nuntii advenissent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:4)
Ubi fortuito sibi nuntius occurrii, referens quod Meravis, secundus a rege Babyloniae, et universa multitudo gentilium, ut arena maris innumerabilis, ex mandato regis jam ad Ascalonem navigio descenderunt, arma, escas et armenta infinita adduxerunt, omnemque belli apparatum copiosum, et quod urbem Jerusalem et exsules Christianos obsidere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:2)
Hac de causa Boemundum principes, ab Jerusalem regressi et in terminis civitatis Gybel hospitati, comperientes Laodiceam injuste obsedisse, ac imperatori comitique Reymundo injuriam [0566A] fecisse, nuntios constituunt, qui eum amicabiliter et pacifice ex legatione et rogatu Christianorum confratrum, ab Jerusalem in victoria Dei redeuntium, compellarent, quatenus ab urbis obsidione recederet, nullamque ultra Christianis calumniam inferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:19)
Interea dum ad hoc nuntii eligerentur, episcopus Pisanorum, Dagobertus nomine, cognito adventu et reditu Christianorum peregrinorum ab Jerusalem, quorum per plurinum tempus fama nota fuit aut memoria usque ad diem hanc, assumptis aliquibus viris de comitatu suo egregiis, fratres adire et visitare contendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:1)
Hoc dicto, nuntii ab exercitu Hierosolymitarum cum Pisanorum episcopo profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:1)
Boemundus vero, auditis nuntiorum verbis, petitionem et admonitionem fidelium prorsus sprevit, et nunquam se recessurum a muris et moenibus Laodiceae asseruit, donec urbs et cives suae manciparentur ditioni.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:3)
Nuntii autem omnia responsa et aspera verba Boemundi ejusque impatientiam ad exercitum referentes, primoribus indicant, ac iras omnium vehementer acuentes, eo animos illorum commovent, ut arma acquiri et bello aptari universi, parvi et magni, monerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:4)
Boemundus, his auditis nuntiis, compunctus super omnibus, in unitatem et dilectionem festinanter redit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:2)
qui sine dilatione regi Babyloniae tam crudelis famae et damni nuntios miserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:7)
Audito quidem tam crudeli nuntio Meravis, qui post regem secundus imperat, et cujus voci omnes cives et universae civitates de regno Babyloniae obediunt, turbatus est vehementer statimque centum equites Arabes et ducentos Azopart mittere se promisit ad subveniendum civibus urbemque tuendam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:1)
- Tankradi nuntios princeps Damascenus perdidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 33:2)
Robertus episcopus Rames vel Ramae, et Robertus miles, Gunterus similiter, hujus legationis fuere nuntii, missi a Geldemaro Carpenel, [0584C] Roberto filio Gerhardi, Rudolpho de Mozon, Josfrido camerario ducis, Winrico Flandrense.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:4)
- Baldewinus, diro imminentis praelii nuntio pulsatus, cum paucis obviam pergit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION