라틴어 문장 검색

Augustus Agrippam, ignobilem licet natalibus, ad tantam celsitudinem promovit ut quando cum Mecaenate deliberaret nuptiis filiae suae Iuliae, Mecaenus eum libere monuisset Agrippam aut in generum assumendum aut interficiendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:7)
Moris apud eos erat ius civitatis prompte elargiri, idque in supremo gradu, hoc est, non solum ius commercii, ius connubii, ius haereditatis, verum etiam ius suffragii et ius petitionis sive honorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:12)
Et dixit: " Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini.
(불가타 성경, 토빗기, 6장13)
Et illa dixit: " Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus ". Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: "
(불가타 성경, 토빗기, 10장7)
Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장37)
Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장41)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장58)
Rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare. Nuptias fecit, quiete egit, communiter vivebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장25)
ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:12)
quae iterum fecit nuptias cum Romano, qui dictus est Diogenes, et ipse factus Imperator.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1067 21:4)
non ego luxuriem regum moremque secutus quaesivi vultum tabulis ut nuntia formae lena per innumeros iret pictura penates, nec variis dubium thalamis lecturus amorem ardua commisi falsae conubia cerae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:13)
haec viridem trahitur complexa iuvencum) certatimque novis onerant conubia donis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:108)
femina, cum senuit, retinet conubia partu, uxorisque decus matris reverentia pensat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:49)
quae iam conubia prolem vel frugem latura seges?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:301)
media Carthagine ductae barbara Sidoniae subeunt conubia matres;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:120)

SEARCH

MENU NAVIGATION