라틴어 문장 검색

et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die vidisset, eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 183:1)
hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, accipio inquit nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 199:2)
velut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 213:1)
Myrrhina Acceptae bene et commode eximus intus ludos visere huc in viam nuptialis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 11)
tu ut hodie adveniens cenam des sororiam, hic nuptialem cras dabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 2159)
cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 269:3)
Cave igitur, Gualteri, amoris exercere mandata et continua vigilatione labora ut, quum venerit sponsus, inveniat te vigilantem, nec de corporis iuventute confisum mundana delectatio te faciat in peccati dormitione iacere ac de sponsi tarditate securum, quia eiusdem sponsi voce testante nescimus diem neque horam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:3)
Sumas ergo, Gualteri, salubrem tibi a nobis propinatam doctrinam et mundi penitus vanitates omittas, ut quum venerit sponsus nuptias celebrare maiores et clamor surrexerit in nocte, sis praeparatus cum lampadibus occurrere sibi ornatis secumque ad nuptias introire divinas, nec te oporteat tempore opportunitatis instantis tuae lampadis serotina ornamenta disquirere et ad sponsi domum ianua clausa venire ac verecundam vocem audire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION