라틴어 문장 검색

Sic enim excussi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haud dubitanter progenerant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:4)
quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장2)
illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, proterere iacentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장8)
sensit dux inparem comminus pugnam remotisque paulum legionibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare hostem iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장8)
paulum addubitatum quod Halicarnasii mille et ducentos per annos nullo motu terrae nutavisse sedes suas vivoque in saxo fundamenta templi adseveraverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장6)
sic Germanias excussisse iugum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 4:2)
simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:2)
turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita Britannia et statim omissa:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장5)
Germanica vexilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis animis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba refovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장9)
occupari nutantem fortunam et offerri principem placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장6)
trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi milites et paratis omnium animis reversuros firmaverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장5)
sed neque ea constantia gladiatoribus ad proelia quae militibus, nec proinde nutantes e navibus quam stabili gradu e ripa vulnera derigebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장3)
His pavoribus nutantem et alii legati amicique firmabant et Mucianus, post multos secretosque sermones iam et coram ita locutus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장1)
mox nutabat, palam epistulis edictisque Vitellium, occultis nuntiis Vespasianum fovens et haec illave defensurus, prout invaluissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장2)
nutantem aciem victor equitatus incursat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION