라틴어 문장 검색

at nunc colimus externos et adulamur, et quo modo ad nutum alicuius grates, ita promptius accusatio decernitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장3)
idem Subrio Flavo adsistenti adnuentique an inter ipsam cognitionem destringeret gladium caedemque patraret, rennuit infregitque impetum iam manum ad capulum referentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장5)
Deinde cum Aper quoque et Secundus idem adnuissent, Messalla quasi rursus incipiens:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 4:1)
qui paratus simulatione, in adrogantiam compositus, et audiit preces excusantis et, cum adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii invidia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 3:1)
Sostratus (sacerdotis id nomen erat) ubi laeta et congruentia exta magnisque consultis adnuere deam videt, pauca in praesens et solita respondens, petito secreto futura aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장3)
id solum religio adnuere et prioris templi magnificentiae defuisse credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장12)
Ita decemvirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu omnia gerebantur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:1)
idem in tenendo, quod semel annuisset, tanta erat cura, ut non mandatam, sed suam rem videretur agere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 2:1)
'quid,' inquit, 'nisi uno meo nutu iugulari utrumque uestrum statim posse?'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 3:3)
ac ne quam occasionem corrigendi disciplinam praetermitteret, adulescentulum fragrantem unguento, cum sibi pro impetrata praefectura gratias ageret, nutu aspernatus, uoce etiam grauissima increpuit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 3:1)
"Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:10)
agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 30:1)
"quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, ipse steti."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 25:10)
sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 3:2)
Illi promptius adnuunt, quam rogabantur, adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION