라틴어 문장 검색

"tunc tempus erat, cum sanguis Achivum integer, ire ultro propriamque capessere pugnam, non plebis Danaae florem regumque verendas obiectare animas, ut lamentabile tantis urbibus induerem capiti decus, aspera quando praeteriit virtus, nunc saltem exsolvere fas sit, quae merui, scis namque, socer, licet alta recondas volnera et adflictum generi vereare pudorem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권71)
Si obiectari novisse nolumus, nostra iniuria est, si forte, non vestra.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:4)
Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 1:1)
Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos Femina perfractas conqueriturque fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1028)
Ergo quid totiens fallacis uerba puellae conqueror?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 631)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
eam tum aequato iure omnium licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 28:1)
aegre id passus Quinctius cum dimisso exercitu in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 315:3)
quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque certamine animorum rem actam, cum primores patrum nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi laeti discordia patrum nihil esse in se iis auxilii dicerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 618:1)
fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte civitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 287:2)
qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati quae hostes essent passi, precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani victoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent, ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 21:2)
quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 395:1)
et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, vocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur apud patres vim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summoventium auditur, et ipse infensus aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 462:1)
nuper intra decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones severius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab inimicis est, ut privatus obviam iret crimini, dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 485:2)
nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 202:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION