라틴어 문장 검색

Praeque me fero et laetor, ductores spectatissimos esse nobiscum, perfectos bellicarum omni genere doctrinarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 7:3)
Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitor bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 14:2)
Nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante, quod etiam defensorum plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 14:1)
Sic enim oblectavit vicinas gentes, ut se illi sub foedus darent aliae gentes, sibi eum regem sperantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:2)
eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur.
(아풀레이우스, 변명 13:8)
Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur.
(아풀레이우스, 변명 94:7)
quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent.
(아풀레이우스, 플로리다 17:19)
laetaberis.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:12)
"Quod beneficium etiam illum vectorem meum credo laetari:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:16)
"Iamque provecta vespera, abusi praesidio tenebrarum, Thrasyleonis caveam Demochari cum litteris illis adulterinis offerimus, qui miratus bestiae magnitudinem suique contubernalis opportuna liberalitate laetatus iubet nobis protinus gaudii sui gerulis decem aureos, ut ipse habebat, e suis loculis adnumerari."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:53)
"O nos beatas quas infantis aurei nutrimenta laetabunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권117)
"statimque eas lassitudine viae sedilibus refotas et balnearum vaporosis fontibus curatas pulcherrime triclinio mirisque illis et beatis edulibus atque tuccetis oblectat."
(아풀레이우스, 변신, 5권122)
"Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:11)
"Lumen certe non videbis, manu comitis indigebis, Chariten non tenebis, nuptias non frueris, nec mortis quiete recreaberis nec vitae voluptate laetaberis, sed incertum simulacrum errabis inter Orcum et solem;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:83)
Sed in quodam castello copia laetati largioris quaesticuli gaudiales instruunt dapes:
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION