라틴어 문장 검색

efficiendum est illud modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones habeat absolutas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:3)
Quid porro aut praeclarum putet in rebus humanis, qui haec deorum regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognoverit, quid sit aeternum, aut gloriosum, qui viderit, quam parva sit terra, primum universa, deinde ea pars eius, quam homines incolant, quamque nos in exigua eius parte adfixi plurimis ignotissimi gentibus speremus tamen nostrum nomen volitare et vagari latissime?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 43:3)
Iam qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius, atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 11:3)
quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait solum sapere, ceteros umbrarum vagari modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 128:3)
quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait 'solum sapere, ceteros umbrarum vagari modo';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 128:4)
vagamur egentes cum coniugibus et liberis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 2 6:3)
Egregie probo fore ut, dum vagamur, πλόοσ ὡραῖοσ obrepat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 10:2)
quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:6)
atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:11)
eo fit ut errem et vager latius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:6)
passim vagabantur armati, non obscure, sed ut plane intellegere viderentur ad quam rem parati essent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 2:3)
deinde nostro instituto vagabimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:12)
Ranae vagantes liberis paludibus Clamore magno regem petiere a Iove, Qui dissolutos mores vi compesceret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.4)
Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.21)
Nam Viennensium vitia intra ipsos residunt, nostra late vagantur, utque in corporibus sic in imperio gravissimus est morbus, qui a capite diffunditur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION