라틴어 문장 검색

Pars maior Gothorum cognomine Theruingorum finibus suis expulsa, permissu Valentis a Romanis transportatur in Thraciam, obsequium et auxilia pollicita.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장1)
Cumque haec apud se tacite habuisset, quadam die procedens imperator, dum festinus Iustinus vellet a latere imperatoris transire, obsequium ordinare vellens, calcavit chlamydem imperatoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 4:1)
a puero de suo obsequio gladio iugulatus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 116)
ibique Tassilo venit, dux Baioariorum, in vasatico se commendans per manus, sacramenta iuravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum manus inponens, et fidelitatem promisit regi Pippino et supradictis filiis eius, domno Carolo et Carlomanno, sicut vassus recta mente et firma devotione per iustitiam, sicut vassus dominos suos esse deberet.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 757 18:4)
in quo, quicquid similium rerum vel a se vel a patre suo factum invenire potuit, summa devotione emendare curavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 278:3)
Horrent obsequium uiscera nostra tuum.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et sue 27:4)
"quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:28)
"An noni putas devotionibus meis posse Diras invocari, posse!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:72)
"Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviisl meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere noni prius desierunt, quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur obsequia."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:82)
"Parens, iussis tuis obsequium commodare, si per fidem liceret id facere:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:9)
"Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in vicem denegatae sacrosanctae ima- ginis tuae redde saltem conspectum sororum."
(아풀레이우스, 변신, 5권106)
"Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes affirmant, sed cum primum praegnationem tuam plenus maturaverit uterus, opimiore fructu praeditam devoraturum."
(아풀레이우스, 변신, 5권145)
"Luctum desine et pone maerorem precibusque potius Cupidinem deorum maximum percole, et utpote adolescentem delicatum luxuriosumque blandis obsequiis promerere."
(아풀레이우스, 변신, 5권201)
"Sic ad dubium obsequium, immo ad certum exitium praeparata principium futurae secum meditabatur obsecrationis."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:36)
"Nec Mercurius omisit obsequium:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION