라틴어 문장 검색

Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis impatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus voces improbas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 4:1)
Hoc dedit telum firmum, perpetuum, obsequens, nec anceps nec quod in dominum remitti posset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:2)
Putavit se aliquis laesum, voluit ulcisci, dissuadente aliqua causa statim resedit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 18:2)
Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 141:1)
Unum est levamentum malorum ingentium, pati et necessitatibus suis obsequi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:7)
Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 27:1)
oblitus sui custos opaci pervigil regni canis componit aures timidus et patiens trahi eramque fassus, ore summisso obsequens, utrumque cauda pulsat anguifera latus.
(세네카, Hercules Furens 12:24)
Quicumque misero forte dissuadet mori, crudelis ille est:
(세네카, Hercules Oetaeus 14:23)
Vince obsequendo potius immitem virum.
(세네카, 옥타비아 3:18)
Crede obsequenti parcius:
(세네카, 옥타비아 7:17)
Obsequere potius civibus placidus tuis.
(세네카, 옥타비아 9:14)
Thesea coniunx, clara progenies Iovis, nefanda casto pectore exturba ocius, extingue flammas neve te dirae spei praebe obsequentem:
(세네카, 파이드라 2:24)
matris imperio obsequor -
(세네카, Phoenissae 602:2)
"Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:5)
quapropter facinus meum tuere et condiscipuli tibi obsequentis incautum, precor, asseras pudorem, germanum tamen ante sed memento, doctrinae columen, Probum advocare, isti qui valet exarationi destrictum bonus applicare theta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem53)

SEARCH

MENU NAVIGATION