라틴어 문장 검색

Aes ita fuisse signatum hodieque intellegitur in aleae lusum, cum pueri denarios in sublime iactantes capita aut navia lusu teste vetustatis exclamant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 22:2)
Nec signare solum aut partiri limite campum Fas erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 3:2)
Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 8:1)
Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntia­tionibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)
sed et praeteritum tempus lupi capite signatur, quod memoria rerum transactarum rapitur et aufertur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:2)
et primum misit signatos codicillos ad quos sibi rescribi vellet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:4)
Deus iussit afferri chartam eamque signari puram et mitti, stupentibus sacerdotibus ad eiusmodi factum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 15:1)
Tunc aliis codicillis conscriptis signatisque consuluit, an Romam perpetuo bello rediturus esset?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 16:1)
Hanc tibi Eryx meliorem animam pro morte Daretis et ut nuncupata vota signaret, ait persolvo, quod de voto proprie dicitur;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:3)
utque ostenderet persolutum dis, signavit dicens:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:4)
In curuli certamine Homerus alterum currum paululum antecentem et alterum paene coniunctum sequendo qua luce signavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 3:1)
Si per solum pulvereum forte curratur, ubi pes fuerit de terra a currente sublatus, vestigium sine dubio signatum videtur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:4)
Ille fluctus incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:5)
Ora puer prima signans intonsa iuventa.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 24:1)
Non igitur, quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION