라틴어 문장 검색

lacrimans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장6)
Dein Volucem, quoniam histilia faceret, Iouem maximum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장6)
Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 56:1)
Mirari solemus saltandi peritos, quod in omnem significationem rerum et adfectuum parata illorum est manus, et verborum velocitatem gestus adsequitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 6:1)
Meliora votis posco et obtestor deos:
(세네카, 아가멤논 8:9)
Per te parentis memoriam obtestor mei, per sceptra terris nota, per dubios deos:
(세네카, 아가멤논 17:7)
somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:2)
Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 9:5)
quantum quod posito formose saltat Iaccho, egit ut euhantis dux Ariadna choros, et quantum, Aeolio cum temptat carmina plectro, par Aganippeae ludere docta lyrae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 38)
hos inter Chiron, ad plectra sonantia saltans, flexit inepta sui membra facetus equi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli8)
merito me cantare ex otio iubes, quia te iam saltare delectat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:2)
ceterum mihi si similia post iniunxeris, quo queam fieri magis obsequens, curabis ad vicem carminis aut dictare quae cantem aut saltare quae rideam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 2:2)
"equidem haud rebar te mente secunda laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos consulerem, neque me, si detur copia, fallit multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen dicere, sed nostri reverentia ponderis obstat, horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris obtestor, mansurum atque inrevocabile verbum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권103)
"Forsitan, o iuvenes, quae sint ea sacra quibusque praecipuum causis Phoebi obtestemur honorem"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권193)
"solum hoc tamen anxia, solum obtestor, quid me Tyrio sociare marito progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권106)

SEARCH

MENU NAVIGATION