라틴어 문장 검색

quin etiam totidem gemmarum insignia textis parietibus distincta micant, animasque colorum viventes liquido lux evomit alta profundo, ingens chrysolitus, nativo interlitus auro, hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, distantesque nitor medius variabat honores, hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi lumine vicino;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1245)
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:7)
qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa, lubrica convolvit sublato pectore terga arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:2)
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:9)
Lumina rara micant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:9)
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput ecce puer detectus honestum, qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, aut collo decus aut capiti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:7)
te decisa suum, Laride, dextera quaerit semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:9)
totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:12)
Tum, si qua sonum procul arma dedere stare loco nescit, micat auribus et tremit artus collectumque premens volvit sub naribus ignem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:7)
Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, cum positis novus exuviis nitidusque iuventa volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:7)
micat inter omnis Iulium sidus velut inter ignis luna minores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1215)
Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 33:1)
sonant flagella, gladius micat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:7)
Eodem modo ubi aliqua res occaecat animum et ad officiorum dispiciendum ordinem inpedit, nihil agit qui praecipit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 5:5)
. . . . . . Tum, si qua sonum procul arma dederunt, Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus Conlectumque premens volvit sub naribus ignem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION