라틴어 문장 검색

Quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe liquitur ut glacies incerto saucia sole.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:5)
Labitur occulte fallitque volatilis aetas, et nihil est annis velocius.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:1)
occulte siquis amabat, amet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b17)
porro alium capit intuitu fallitque videntem, insigne ostentans aliquid, quod dum petit ille, excipitur telo incautus cordisque sub ipso saucius occulto ferrum suspirat adactum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1130)
Neque id occulte fert:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 275)
Fundam tibi nunc nimis vellem dari, Ut tu illos procul hinc ex occulto caederes:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 760)
hoc fusum labris splendentibus amnem inficit occulte medicans spargitque salubris ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:4)
crescit occulto velut arbor aevo fama Marcelli;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1214)
multis occulto crescit res faenore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 145)
circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장6)
Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque evenerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장7)
Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis conlocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 45장4)
neque parari neque consuli quicquam potest occulte :
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장64)
reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducti eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장2)
Quae postquam Massiua agitare coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massiuae paret ac maxime occulte, sin id parum procedat, quouis modo Numidam interficiat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION