라틴어 문장 검색

Verum illa omnia apertius se produnt in historia ipsa.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:9)
simili modo, et occulta naturae magis se produnt per vexationes artium, quam cum cursu suo meant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:15)
Forma autem (ut ex omnibus quae dicta sunt manifesto liquet) prodens se in uno ducit ad omnia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:9)
ut memoriae proditum est de corvo, qui per magnas siccitates fere enectus siti conspexit aquam in trunco cavo arboris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:4)
Usus autem earum est ad prodendas falsas formas, et dissipandas leves contemplationes ex rebus obviis orientes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:7)
Atque cum hic motus hominum cogitationes ita impleverit ut fere reliquos motus occultaverit, tamen parum est quod homines de eo sciunt, sed in multis circa illum erroribus versantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:14)
Tum enim motus intestini se produnt et perficiunt, cum motus extranei et adventitii cessant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:3)
ut in plurimis se produnt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:17)
Esto igitur ut sit faelicis ita quisquam acuminis tantaeque perspicaciae, ut distinguere queat quae palam facienda, quae occultanda, quae tanquam in crepusculo producenda, temporum etiam et personarum ratione pensistata (quae revera artes sunt politicae et civiles, ut Tacitus eas recte appellat), huic dissimulato impedimento erit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:7)
In quaestionibus subtilibus eum obsidebunt, et allicient, et excutient, ut, nisi obfirmato et absurdo silentio se quis muniat, necesse ei fuerit se nonnihil prodere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:5)
Quod, quia occultare oportet, simulationem etiam in aliis adhibere et exercere efficit, ne forte habitus ipse intercidat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:4)
Tum periculum revera ingruit, cum potentiores expectent dum aquae moveantur apud vulgus, ut ita demum animos exulceratos prodere possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:6)
Incommoda quae se produnt in consilio utendo et adhibendo sunt tria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:3)
Veruntamen huiusmodi ministri haud raro apud viros potentes gratia pollent, quia illis iucunda procurant, sibi utilia, atque utriusvis rei causa fortunam domini sui prodent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:19)
Certe Tiberius in epistola quadam ad eium ita scribit, haec pro amicitia nostra non occultavi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION