라틴어 문장 검색

ut fit in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur, aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 11:4)
et si amaritudine offendit, mel adjiciendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 8:5)
Si tamen ea res nimium offendit, quod humore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, II De porrigine. 2:2)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt, et offendunt, trajicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter ejus orae exulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 3:1)
finisque ejus fomenti est, donec infirmando offendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 29:5)
eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 11:2)
ingentia quondam nomina, crinigero flaventes vertice reges, qui nec principibus donis precibusque vocati paruerant, iussi properant segnique verentur offendisse mora;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:109)
Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 1:3)
boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 26:1)
Deinde viciam permixtam seminibus faeni seremus, tum glaebas sarculis resolvemus et inducta crate coaequabimus grumosque, quos ad versuram plerumque fractae faciunt crates, disiciamus ita, necubi ferramentum faenisecis possit offendere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 4:3)
imbribus magis quam serenitatibus offenditur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 10:2)
Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid quod vineas offendat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 2:1)
deinde arando ne coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire caveis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 11:3)
Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 1:4)
Nam quemadmodum desiderant esse quo irrepant, et ubi delitescentibus fluvialibus animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION