라틴어 문장 검색

ea ipsa in re Pompei offensio nobis obstitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 7:7)
qui, cum a me voluntas eorum in privato iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria privatam offensionem oblitteraverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 3:4)
in hac libidine hominum nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia, iudiciorum infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum his tot incommodis remedium esse arbitrarer, ut homines idonei atque integri causam rei publicae legumque susciperent, fateor me salutis omnium causa ad eam partem accessisse rei publicae sublevandae quae maxime laboraret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 3:1)
aperte ab iudicibus petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:3)
quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:2)
habet enim nihil quod in offensione deperdat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장2)
principia verecunda, nondum elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:1)
Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:2)
263,18 recte ei offensioni fuit Latina, sed cum emendationem Litana non invenisset, nescio qua doctrina ductus hirpini interpolavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말267)
cum autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit et tamquam in venis medullisque insederit, tum existet et morbus et aegrotatio et offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:2)
quod autem nascitur ex offensione, ita definiunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:2)
offensionum autem definitiones sunt eius modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:1)
sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi et perturbationes ex aspernatione rationis eveniunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 31:5)
Num igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:9)
Xenocratem) 227 23 238 1 Obtrectatio (ζηλοτυπία) 369 23 - iniuria a Peripateticis defenditur 383 17 389 16 odium (μῆνισ) 371 9 mulierum (ισογυνία) 373 10 374 3 generis humani (μισανθρωπία) 374 4 offensio (opp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.148)

SEARCH

MENU NAVIGATION