라틴어 문장 검색

nam praecipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus Enni, Acci, Pacuvi, Lucili, Terenti, Caecili et aliorum inseri versus summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 313:1)
quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora irrumpat iudicum similem iis, quae dicit, efficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 95:2)
sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collibus, silvis, asperitate alia prohibebitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 188:3)
si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 34:2)
etiam hoc solet incommodi accidere iis, qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 156:1)
quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, Calvi quibusdam in locis adsumere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 158:4)
alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:2)
mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 86:1)
neque enim non fieri potest salva tractatione causae et dicendi auctoritate, si non crebra hac et continua fuerint et invicem offecerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 212:3)
eum suis consiliis multum officere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장7)
Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장2)
timor animi auribus officit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장4)
Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger auaritia facile conuersus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장1)
sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta euadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장9)
Postquam Rutilium consedisse iam et animo uacuum accepit, simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra procedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION