라틴어 문장 검색

Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari solitum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장6)
Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장1)
deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut olim apud Germanos, vagis incursibus aut disiectas per catervas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장3)
exim ventum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani imperii, quod nunc rubrum ad mare patescit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장3)
erat inter Gotones nobilis iuvenis nomine Catualda, profugus olim vi Marobodui et tunc dubiis rebus eius ultionem ausus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장2)
haud enim frustra placitum olim ne feminae in socios aut gentis externas traherentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장2)
neque enim, ut olim, obsideri urbem bellis aut provincias hostilis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장4)
nobilitas ambobus et maiorum bona facta eoque Romana civitas olim data, cum id rarum nec nisi virtuti pretium esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장2)
cur ergo olim parsimonia pollebat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장8)
dites olim familiae nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장4)
privatis olim simultatibus effectum ut a pontificibus maximis ire in provincias prohiberentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장7)
neque adesse, ut olim, eam copiam, omissa confarreandi adsuetudine aut inter paucos retenta (pluresque eius rei causas adferebat, potissimam penes incuriam virorum feminarumque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장3)
igitur ut olim plebe valida, vel cum patres pollerent, noscenda vulgi natura et quibus modis temperanter haberetur, senatusque et optimatium ingenia qui maxime perdidicerant, callidi temporum et sapientes credebantur, sic converso statu neque alia re Romana quam si unus imperitet, haec conquiri tradique in rem fuerit, quia pauci prudentia honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis discernunt, plures aliorum eventis docentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장3)
evenisse id olim Claudiae Quintae eiusque statuam vim ignium bis elapsam maiores apud aedem matris deum consecravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 64장5)
sed tum Tiberius duodecim villarum nominibus et molibus insederat, quanto intentus olim publicas ad curas tanto occultiores in luxus et malum otium resolutus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION