라틴어 문장 검색

stat tamen atque alias succingit lena ministras dilectumque diu quamvis longaeva lupanar circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:63)
scilicet ut trabeis iniuria cresceret olim, has in fronte notas, hoc dedecus addidit oris luxuriae Fortuna suae:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:74)
per te perque tuos obtestor Roma triumphos, nesciat hoc Thybris, numquam poscentibus olim qui dare Dentatis annos Fabiisque solebat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:266)
Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam, hic et Apollinea victus testudine pastor suspensa memores inlustrat pelle Celaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:158)
fit plausus et ingens concilii clamor, qualis resonantibus olim exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus aut rigidam Niobem aut flentem Troada fingit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:235)
ipsae, quae durius olim restiterant Medis, primo conamine ruptae Thermopylae;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:58)
Germania quondam illa ferox populis, quae vis instantibus olim principibus tota poterat cum mole teneri, iam sese placidam praebet Stilichonis habenis, ut nec praesidiis nudato limite temptet expositum calcare solum nec transeat amnem, incustoditam metuens attingere ripam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:158)
nec carior olim mutua Ledaeos devinxit cura Lacones:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae58)
venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro adportans unco cinnama rara pede.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam4)
stagnantibus exilit antris longaevo cum patre Thetis desertaque mansit regia Neptuni famulis veneranda profundis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia71)
sed gravibus curis animum sortita senilem ignea longaevo frenatur corde iuventus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:73)
sic mollibus olim stridula ducturum pratis examina regem nascentem venerantur apes et publica mellis iura petunt traduntque favos;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:232)
velut ille carinae longaevus rector, variis quem saepe procellis exploravit hiems, ponto iam fessus et annis aequoreas alni nato commendat habenas et casus artesque docet:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:261)
sic Amphioniae pulcher sudore palaestrae Alcides pharetras Dircaeaque tela solebat praetemptare feris olim domitura Gigantes et pacem latura polo, semperque cruentus ibat et Alcmenae praedam referebat ovanti;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:326)
Sed patriis olim fueras successibus auctor, nunc eris ipse tuis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:387)

SEARCH

MENU NAVIGATION