라틴어 문장 검색

consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium, quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 593:1)
utramque fortunam expertis permittere sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 508:1)
eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture, precantibus ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae quae est in Palatio, pertulere deam pridie idus Apriles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 199:1)
eodem forte quo haec gesta sunt die naves quae praedam in Siciliam vexerant cum commeatu rediere, velut ominatae ad praedam alteram repetendam sese venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 481:1)
ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Aegates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 432:1)
ego hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere sedibus patiemur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 39:1)
lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se esset, eiectus a matre, quod probus adulescens - dii propitii essent - obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 116:1)
omnia diis propitiis volentibusque faciemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 178:1)
ibi adhortantem eum pro contione milites, immemorem ambiguitatis verbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 205:1)
consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 320:1)
haec partim ominari, partim sperare possum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 259:1)
traditum memoriae est maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines, finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 272:1)
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2153)
A, propitius sit potius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 259)
et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION