라틴어 문장 검색

Atque ille nimis arroganter Tibi, inquit, habeas auctoritates istas, ex Faunorum et Aboriginum saeculo repetitas, atque huic rationi respondeas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 8:1)
Sed enim quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest quin iucundius lepidiusque sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 6:1)
Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum Τίτυρ', ἐμι`ν το` καλο`ν πεφιλημένε, Βόσκε τα`σ αἶγασ Και` ποτι` τα`ν κράναν ἄγε, Τίτυρε:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 8:1)
praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus st:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 17:2)
Repetit eandem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 6:5)
Tunc omisso itinere, quod alioquin maturandum erat, et relictis vehiculis, pergit eum propere videre, nosque de more, quem in locum cumque iret, secuti sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 3:1)
Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 19:1)
Repetit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 7:1)
postquam inveneris, repetes nos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 11:3)
Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem servum recepticium, hoc est proprium servum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 11:1)
Sed, quaeso tecum tamen, degrediare curriculis istis disputationum vestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est arguendi tuendique, consideres gravius sint ea quae reprehendisti, nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus Romanus uti desiverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 22:1)
Non ex iure manum consertum, sed magis ferro Rem repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 5:5)
Idcirco Ennius significare volens gestum, non, ut ad praetorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque rem repeti dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 11:1)
Nimirum quod ipse tanquam princeps prudens et moderatus, secum reputabat rebus suis convenire ut, mora omissa, manifestum populo suo fieret sibi in animo esse ex norma legum suarum regnare, licet in ore gladii ingressus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:7)
Quinetiam in propaginis, quae ad successionem admittebatur, limitatione, eam non ultra personam suam et haeredes ex corpore suo extendi volebat, omissa heredum generalium mentione, sed illud legis decisione, qualis ex verbis antedictis elici poterat, subiiciebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION