라틴어 문장 검색

et dux Antonius cum delectis auxiliaribus eodem incubuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장2)
exercitus praeter insitam praedandi cupidinem vetere odio ad excidium Cremonensium incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장4)
Sabinus et Atticus onerati catenis et ad Vitellium ducti nequaquam infesto sermone vultuque excipiuntur, frementibus qui ius caedis et praemia navatae operae petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장4)
iussu Vitellii Batavorum iuventus ad dilectum vocabatur, quem suapte natura gravem onerabant ministri avaritia ac luxu, senes aut invalidos conquirendo, quos pretio dimitterent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장2)
quippe viribus cohortium abductis Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem numerum armis oneraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장15)
illuc incubuere Germani, et fuit interim effugium legionibus in castra, quibus Veterum nomen est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장11)
igitur Mucianus, quia propalam opprimi Antonius nequibat, multis in senatu laudibus cumulatum secretis promissis onerat, citeriorem Hispaniam ostentans discessu Cluvii Rufi vacuam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장8)
eaque velut censura in Sariolenum Voculam et Nonium Attianum et Cestium Severum acerrime incubuit, crebris apud Neronem delationibus famosos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장3)
inde nullo iuvante influit oneratque, donec abscindas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장18)
quod ubi clamore cognitum, legiones a fronte incubuere, pulsique Germani Rhenum fuga petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장8)
paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem ualitudinis mortisque eius superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos graui pondere ceruicibus praecipitauit in flumen.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 2:3)
nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 2:4)
Praegnans eo Liuia cum an marem editura esset, uariis captaret ominibus, ouum incubanti gallinae subductum nunc sua nunc ministrarum manu per uices usque fouit, quoad pullus insigniter cristatus exclusus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 2:1)
praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 2:5)
excogitauerat autem inter genera cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento distenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION