라틴어 문장 검색

Amor enim post documenta flagrantior, sequi libenter hortatus est omnis operae conturmalem, auctoritate magnificum ducem, plus laboris indicere sibi quam militi, sicut perspicue contigit, assuetum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:3)
Quod ita recte dispositum est, impraepedite completo, Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus, et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria, comprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter, adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 5:1)
et haec pollicitus imprecatusque (si perfidum quicquam egisset,) luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 9:2)
Qui, licet elati gaudio salutis indultae, condicionum sarcina compensare inimice facta pollicebantur, seque cum facultatibus et liberis et coniugibus terrarumque suarum ambitu Romanae potentiae libenter offerrent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 11:2)
His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 8:1)
Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates, fidenter domino suam operam navaturus, tendebat ad moenia, cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista, filium eius primae pubis adulescentem, lateri paterno haerentem, thorace cum pectore perforato perfodit, proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 7:1)
Utque dentatae in caveis bestiae, taetro paedore acerbius efferatae, evadendi spe repagulis versabilibus illiduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis, nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi, structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 4:1)
Et ne rumor adventus sui eos ad remotiora traduceret, superato Rheno noctis alto silentio, cum auxiliorum expeditissimis globis, nihil metuentes huius modi circumvenit, excitatosque hostilium fragore armorum, dum gladios circumspectant et tela, celeriter involavit et quosdam occidit, orantes alios praedamque offerentes, dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit, quietem pollicitis firmam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 8:1)
Ad quae vos ex more fidentium ducum, iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem, operam mi navaturo sedulam et sollicitam, nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, aggrediar aut temptabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 7:1)
Doctrinarum diligens affectator, sed cum a rhetorice per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus, nihil operae pretium fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 4:1)
Cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito, universos iussit transire Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus veniet, cuncta eorum negotia finiturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 3:1)
Ille tamen ut maioris praeter ceteros spiritus, nihilo lentius magnitudinem expeditionis secum commentans, in praeparandis congruis operam navabat enixam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 5:1)
Multa in illis tractibus pretium est operae ac maxima cernere;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 28:1)
Cuius opera diuturna Demetrius, Antigoni filius regis, Rhodo aliisque urbibus oppugnatis, Poliorcetes est appellatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 10:2)
Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION