라틴어 문장 검색

itaque comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et earum versationibus, nonnulla organis, et ita quae animadverterunt ad usum utilia esse studiis, artibus, institutis, gradatim augenda doctrinis curaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장20)
Nunc de organis, quae ad hauriendam aquam inventa sunt, quemadmodum variis generibus comparentur, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장1)
Quae de materia fiunt organa ad hauriendam aquam, quibus rationibus perficiantur quibusque rebus motus recipientia praestent versationibus infinitas utilitates, ut essent notiora, quam apertissime potui, perscripta sunt in illo tempore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장22)
supra tabulam foramina quae ex canalibus habent egressum spiritus, sunt anuli adglutinati, quibus lingulae omnium includuntur organorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장15)
sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam magnitudinem ponderis saxi, quod id organum mittere debet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장4)
XVI. Sed et si quis illam philosophicam Platonicae rationis considerationem altius inspiciat, quae videlicet de Deo opifice ad similitudinem quamdam solertis opificis vel artificis agit, praemeditantis scilicet et deliberantis ea quae facturus est, ne quid inconvenienter componat, et prius singula ratione, quam opere formantis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:1)
ille mei opifex operis, ego opus opificis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:93)
περι` το`ν πάντων βασιλέα πάντ' ἐστι` και` ἐκείνου ἕνεκα πάντα, quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.
(아풀레이우스, 변명 62:6)
Omnes proportiones eorum organorum ratiocinandorum ex proposita sagittae longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui bracchia continere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION