라틴어 문장 검색

agrestis enim tum musa vigebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:10)
et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur, ut agrestes vicinorum animos ad maiorem sacri reverentiam ipsa indicti festi observatio vocaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:4)
Romulus, cum ingenio acri quidem sed agresti statum proprii ordinaret imperii, initium cuiusque mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 5:1)
Sed ubi vidit hoc leve nimisque puerile, dolorem auxit agrestium, ut impetus eorum sufficeret ad bellum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 2:2)
Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:1)
Et omnem quidem illam Mysiam opimis segetibus habitam satis constat, scilicet ob humorem soli.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 10:1)
Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis, Aut leto insigni.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 56:1)
Contra magnae amaritudinis est, si coram multis aliquem interroges quod non opima scientia quaesivit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:1)
Non haec Paelignis agitur vindemia prelis Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis, Testa sed antiqui felix siccatur Opimi, Egerit et nigros Massica cella cados.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVI4)
Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi, Condantur parco fusca Falerna vitro.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XL5)
Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex, Dixerat agresti forte rudique viro, Ut cito testiculos et acuta falce secaret, Taeter ut immundae carnis abiret odor.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV2)
Praedia solus habes et solus, Candide, nummos, Aurea solus habes, murrina solus habes, Massica solus habes et Opimi Caecuba solus, Et cor solus habes, solus et ingenium.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXVI1)
Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXIII Fundanum1)
aut enim Troiam dicit, quam ut primum in Italiam venit, fecit Aeneas, de qua ait castrorum in morem pinnis atque aggere cingit et alio loco Mercurius nec te Troia capit - Troiam autem dici quam primum fecit Aeneas, et Livius in primo et Cato in originibus testantur - dum enim haec fieret, ab agrestibus propter vulneratum cervum regium mota sunt bella:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 58)
arma enim dicuntur cunctarum artium instrumenta, ut Cerealiaque arma, item colligere arma iubet et alio loco dicendum et quae sint duris agrestibus arma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1192)

SEARCH

MENU NAVIGATION