라틴어 문장 검색

Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta vel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장404)
Ubi vero aliquis relevatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장125)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장59)
ideoque pluribus etiam opitulari licet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장249)
ueri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali uerecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 50:2)
Cum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inueniat, quod non utique fortasse sed saepius tamen etiam respondeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 51:2)
quia non eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 68:3)
Communes, quae pluribus opitulantur morbis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 1:3)
satius est enim in primo leuare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni ui effusa fortasse praecipitare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 12:2)
inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo neruis opitulatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 10:2)
EVOCARE uero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione uictus succurritur, opitulentur, in praesentia differam:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 1:1)
et id fortasse uel in Asia uel in Aegypto caeli ratio patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:4)
fortasse enim curationi oportunior fiet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:3)
Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:4)
Sed cum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum uidetur ante proponere et nomina et uires et mixturas eorum, qui minor ipsas nobis curationes exsequentibus mora sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION