라틴어 문장 검색

Vitare autem oportet cruditates, omnia inflantia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장4)
Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices vel cucumeris silvestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장28)
Quibus vero articulorum dolor certis temporibus revertitur, hos ante et curioso victu cavere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore vomitu;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장35)
faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장92)
Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장86)
Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장84)
ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장7)
idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장256)
Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장312)
eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장372)
alvum, sed non nisi secundo tertiove die, duci oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장30)
Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim vel aqua vel alio umore:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장71)
Ubi vero gravius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장92)
cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장98)
8 Nares vero exulceratas fovere oportet vapore aquae calidae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION