라틴어 문장 검색

orta inde altercatio est allis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 690:1)
iis tuenda moenia Chalcidis oppidani cum tradidissent, ipsi omnibus copiis transgressi Euripum ad Salganea posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 455:2)
et cum parum procederet inceptum, per colloquia principum oppidanos temptabat rex ut urbem dederent, haud dubius quin si prius Heraclea capta foret, Romanis se potius quam sibi dedituri essent, suamque gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 306:1)
sub adventum eorum oppidani relicta urbe - iam enim magna ex parte moenibus nudata erat - in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 58:1)
forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei privatae causa venisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 114:1)
sed altae insuper imminebant rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant, ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 179:1)
cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis quod vineis contectum erat ducere instituunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 79:1)
Telmessum eadem expeditione territis subito adventu classis oppidanis recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 471:2)
Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 635:1)
proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 55:1)
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 70:1)
omnes ire se conclamarunt praeter eos qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 72:1)
utraque domus speculatorum et proditorum plena erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:2)
si quaeram unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum ut omnes viderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 172:1)
cur nemo praeter eos qui tuum speculatorem pulsaverunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 176:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION