라틴어 문장 검색

Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
Neque enim recte institutus animus requiescere aut utilius aut honestius usquam potest, quam in aliqua oportunitate docte ac liberaliter colloquendi, interrogandique et respondendi comitate.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 4:1)
Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica vero esset ad tenue deducta, finitimi oportunitatem invadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Livium Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulavit ut, si vellent reliquias suae civitatis manere, matres familiae sibi et virgines dederentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 37:1)
ut ecce pro L. Flacco, quem repetundarum reum ioci oportunitate de manifestissimis criminibus exemit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 13:2)
Totam rem quanto compendio lingua ditior explicavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:2)
Nam, si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delinimentum illud quod Helena vino miscuit, Νηπενθές τ’ ἄχολόν τε κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων, non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi oportunitas quae hospitem moeroris oblitum flexit ad gaudium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 18:1)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
Hinc et laxamentum ventris comitatur timorem, quia musculi quibus claudebantur retrimentorum meatus fugientis introrsum animae virtute deserti laxeant vincula quibus retrimenta usque ad digestionis oportunitatem continebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 9:1)
et est sermo in conpendium coactus, sicut rapuitque in fomite flammam, id est raptim fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6392)
aut simpliciter intellegendum est, non poterit in tanta rerum opportunitate cessare, ut sit de proverbio tractum, quo dicitur 'res in cardine est', hoc est in articulo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6722)
sublato geni- tore ubique inventa opportunitate pietatem suam erga patrem vult ostendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8044)
et 'paratam' ideo, ut sit conpendium quaerentibus sedes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 756)
ab oportunitate 'nunc ultro ad cineres ipsius':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 515)
et est necessaria antithesis, ut opportunitate meliorum praesentium animi a futuris incertis avertantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6302)
via ratio, opportunitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 961)

SEARCH

MENU NAVIGATION