라틴어 문장 검색

"Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi nostri vel deserendi socii remedium e re nata validum eo volente comminiscimus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:14)
Huic me operi attonitum clara lux oppressit:
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:7)
"Promissioni fallaciosae mulieris oppressus succubuit Thrasyllus et prolixe consentit de furtivo concubitu, noctemque et operias exoptat ultro tenebras, uno potiundi studio postponens omnia."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:68)
"Interdum acerrimo gravique odore sulphuris iuvenis inescatus atque obnubilatus intercluso spiritu diffluebat, utque est ingenium vivacis me falli, crebras ei sternutationes commovebat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:4)
nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat, et vespernae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:5)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
(ARCHIPOETA, IX120)
Causa nunc agitur, quae ut pacate agatur et ut ecclesiam catholicam decet ad opprimendas linguas haereseos inpacatae, multum vos petimus ut oretis.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 12:6)
Sed si veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusi viam?
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 2:13)
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 13:2)
propterea, inquit Plutarchus, in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VI 4:1)
Extare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum, interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 1:1)
sed is nuntius non verus fuit, utque is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit, anus repente filio viso copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa exanimataque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 5:2)
nam, si non , opprimemur incidendumque erit in insidias a quibus ante non caverimus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 28:4)
nam qui instat, inquit, alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque 'infestus' dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION