라틴어 문장 검색

A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione.
(불가타 성경, 바룩서, 4장71)
Melior est ergo homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.
(불가타 성경, 바룩서, 4장72)
Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: " Operite nos! " et collibus: " Cadite super nos! ".
(불가타 성경, 호세아서, 10장8)
Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.
(불가타 성경, 호세아서, 11장9)
Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.
(불가타 성경, 호세아서, 12장15)
Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: "Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes ". Quare dicent in populis: " Ubi est Deus eorum "?
(불가타 성경, 요엘서, 2장17)
Et respondit Dominus et dixit populo suo: " Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
(불가타 성경, 요엘서, 2장19)
conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장5)
disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장8)
disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 2장3)
"Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas
(불가타 성경, 미카서, 5장9)
Custodisti praecepta Amri et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem et habitantes tuos in sibilum: et opprobrium populorum portabitis ".
(불가타 성경, 미카서, 6장16)
Et praecipiet super te Dominus: " Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es ".
(불가타 성경, 나훔서, 1장14)
auferam hominem et pecus, auferam volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장3)
Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus
(불가타 성경, 스바니야서, 1장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION