라틴어 문장 검색

necdum defunctae bona inuasit suppresso testamento, ne quid abscederet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 5:4)
deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:2)
tunc solutum a latere pugionem consuli primum, deinde illo recusante magistratibus ac mox senatoribus singulis porrigens, nullo recipiente, quasi in aede Concordiae positurus abscessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 4:1)
additis igitur ad copias duabus legionibus, octo alis, cohortibus decem, atque inter legatos maiore filio assumpto, ut primum prouinciam attigit, proximas quoque conuertit in se, correcta statim castrorum disciplina, unoque et altero proelio tam constanter inito, ut in oppugnatione castelli lapidis ictum genu scutoque sagittas aliquot exceperit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 6:1)
cuius breui compos et ad perdomandam Iudaeam relictus, nouissima Hierosolymorum oppugnatione duodecim propugnatores totidem sagittarum confecit ictibus, cepitque ea natali filiae suae tanto militum gaudio ac fauore, ut in gratulatione imperatorem eum consalutauerint et subinde decedentem prouincia detinuerint, suppliciter nec non et minaciter efflagitantes, aut remaneret aut secum omnis pariter abduceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 5장 2:1)
tu semper amoris sis memor et cari comitis ne abscedat imago.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 39:1)
abscedunt terris et litora condunt.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 662:2)
ambo truces, ambo abscessere minantes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 685:2)
abscessit tandem vanaque resedit ab ira et tanta de clade ratis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 397:1)
Quod ut videre copiae regiae, assidua tormentorum majorum, omnigenorumque armorum ignivomorum, oppugnatione, opera solo aequare, propugnatoresque vallo fossaque depellere enixe conabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.35)
Sub mensis Decembris finem, anno supra dicto, ad expugnationem, prima luce, exercitum duxit, utque aemulationem copiis provincialibus injiceret, oppugnatio duplex erat, quarum una, a militibus Novanglicis, Arnoldii ductu, altera a copiis NeoEboracensibus, quas fortissimus Montgomerius ducebat ipse, facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.58)
Inter largissimum nivis imbrem ad oppugnationem processit primis claustris captis, in hostes cum copiis irruit, pugnamque cominus conserere maturavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.60)
locoque illo perbrevi munimentis et praesidio firmo ab omni impetu hostili tuto facto, Clintonius, dux Britannus, ab oppugnatione destitit, et ad Rempublicam Connecticutensem iter intendere constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.52)
Sed hunc Caesar adgressus uno et, ut sic dixerim, non toto proelio obtrivit, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 63:1)
Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit, quod ipse bis fecerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 72:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION