라틴어 문장 검색

Cum enim nocte quadam, expletis matutinae laudis psalmodiis, egressae de oratorio famulae Christi, ad sepulchra fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas Domino laudes decantarent, ecce subito lux emissa caelitus, ueluti linteum magnum, uenit super omnes, tantoque eas stupore perculit, ut etiam canticum, quod canebant, tremefactae intermitterent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.7)
Celebrent ergo missas per cuncta monasterii oratoria huius, siue pro gratiarum actione exauditae suae deprecationis, siue etiam in memoriam praefati regis Osualdi, qui quondam ipsorum genti praeerat, ideoque pro eis, quasi pro suae gentis aduenis, supplex orabat ad Dominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:2)
Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam circumuallante aggere et domus in ea necessarias, iuuante fratrum manu, id est oratorium et habitaculum commune, construxisset, iussit fratres in eiusdem habitaculi pauimento foueam facere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].8)
Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION