라틴어 문장 검색

itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur, spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda sed exempli etiam tristis in posterum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 98:1)
is cum eo forte anno quo res male gesta ad Trasumennum est in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, inprobus homo sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 15:1)
vos quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam extinctos prosequi - vivunt vigentque fama rerum gestarum - , sed, quotienscumque occurret memoria illorum, velut si adhortantis signumque dantis videatis eos, ita proelia inire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 558:1)
ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum, quem, modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 397:2)
pater senex et filio solus orbatus de se magis timebit quam ut filii necem ulciscatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 132:3)
effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orbavisse se Paulum . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 582:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION