라틴어 문장 검색

Hinc etenim insidiae, hinc pericula frequentiora hominibus comparantur, et ut specialia comprehendamus, quod fratribus specialius in haereditatis divisione frequenter odia succrescunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:2)
nulla igitur cuiusquam praepedimenti occasio praetendi vel falso potest, cur egomet specialis atque intumus [tuus] 1 nihil ab speciali meo fructi feram, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi, sed, uti ego autumo, iuxta formam euangelici largitoris quod non das amico esurienti dabis improbo pulsatori.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:1)
Pro qua etiam re singula uestrae dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus, ut per nostrae praeceptionis auctoritatem possitis Deo placitam ordinationem efficere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII. 1:2)
dique deaeque omnes post specialem invocationem transit ad generalitatem, ne quod numen praetereat, more pontificum, (per) quos ritu veteri in omnibus sacris post speciales deos, quos ad ipsum sacrum, quod fiebat, necesse erat invocari, generaliter omnia numina invocabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 211)
De cujus quidem summae rationis ordinatione cum subditur, quod haec videlicet ipsa mundi anima causas omnium quae proveniunt providet, divinam et omnium naturarum providentiam assignat et divinae plenitudinem scientiae, ex quo etiam ipsa Deus esse innuitur, metiri ac deliberare ea quae futura sunt ex praesentibus dicitur, quia juxta ea quae jam sunt oportet praeparari, ut eis congrua ordinatione cohaerere possint atque aptari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION