라틴어 문장 검색

"si aerari copiis et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus serviamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 171:4)
Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:1)
' 'Ille vero' inquit Cotta 'ornamenta orationis non attigit neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen suum invenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 366:4)
ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:4)
Est hoc magnum ornamentum orationis, in quo obscuritas fugienda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:2)
morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 204:2)
Ornamentis eisdem uti fere licebit alias contentius, alias summissius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 212:2)
est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, ut cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 3:1)
adhi- bendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive quae admirabilia sive nec opinata sive significata monstris prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus cecidisse divina atque fatalia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 3:1)
est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 4 6:2)
tu velim, si qua ornamenta γυμνασιώδη reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 6 5:2)
quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:6)
valde me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 10 10:3)
qui mihi cum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 4:6)
quam ob rem, quaecumque a me ornamenta ad te proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 19 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION