라틴어 문장 검색

in eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Valerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Iovi donum in aede positum scribit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 451:1)
multa spolia hostium captivis carpentis travecta, multa militaria signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 465:1)
'Ut auro et purpura fulgamus' inquit 'ut carpentis festis profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et abrogata et captis et ereptis suffragiis vestris per urbem vectemur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 33:1)
inde ad castra Catonis Helvius pervenit et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 128:1)
itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius triumpharet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 131:1)
vivi capti mille nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 52:2)
per eosdem dies et M. Fulvius Nobilior, qui biennio ante praetor in Hispaniam erat profectus, ovans urbem est ingressus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 263:1)
duodetriginta milia hostium occisa Antias Valerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria centum viginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 431:1)
per eosdem dies M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans urbem est ingressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 434:1)
in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa aenea Gallica et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 455:2)
et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 73:1)
medius tamen honos Manlio habitus ut ovans urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 333:2)
Terentius qui ex ea provincia decesserat ovans urbem iniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 206:2)
Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus ut ovans urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 333:2)
Claudius Cento ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 336:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION