라틴어 문장 검색

dum legit, oblito fertur gustasse palato longamque imprudens exsoluisse famem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권369)
res placet, alter adit nemorosi saxa Palati, alter Aventinum mane cacumen init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권549)
Iamque venenifero sanguis manare palato coeperat et virides adspergine tinxerat herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:5)
Ipsa quoque interius cum duro lingua palato congelat, et venae desistunt posse moveri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:14)
Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic vulgus erat stratum, veluti cum putria motis poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:19)
Exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris acta retro naris medioque est fixa palato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:2)
Cumque boum dabitis caesorum membra palato, mandere vos vestros scite et sentite colonos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:8)
I quoque, delectos mactatos obrue tauros (cognita res usu) de putri viscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique favent in spemque laborant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:2)
et tua sunt silicis circum praecordia venae, et rigidum ferri semina pectus habet, quaeque tibi quondam tenero ducenda palato plena dedit nutrix ubera, tigris erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 814)
" inde petens dextram " porta" est ait " ista Palati, hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 118)
si iam deficiam, suppressaque lingua palato vix instillato restituenda mero, nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam, spesque tui nobis causa vigoris erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 311)
sic nova Dulichio lotos gustata palato illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 116)
quippe hanc conprendere promptum est, quam modus et species determinat, at Deus ingens atque superfusus trans omnia nil habet in se extremum, ut claudi valeat sensuve teneri, inconprensa manet virtus, cui linea defit ultima, quam spatium non mensurabile tendit, ergo animam factam, magno et factore minorem maioremque aliis atque omnibus imperitantem, corruptela putris nascentem turbida carnis concipit, ac membris tabentibus interfusam participat de faece sua;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3267)
linguam, canis inprobe, morde ipse tuam, lacero consumens verba palato.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3326)
indignumne putat luteum consciscere corpus, qui non indignum quondam sibi credidit ipsum pertrectare lutum, cum vas conponeret arvo nondum viscereo, sed inertis glutine limi inpressoque putres sub pollice duceret artus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3341)

SEARCH

MENU NAVIGATION