라틴어 문장 검색

nam ideo albi sunt cani, quia colorem humoris quo nutriuntur imitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:3)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
qua montibus ardua summis Gens habitat cana pendentes rupe Gebennas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:23)
Palluit attonitus sacris feralibus Aruns, Atque iram superum raptis quaesivit in extis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:51)
Video Pangaea nivosis Cana iugis, latoque Aemi sub rupe Philippos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:29)
aut te, praesage malorum Antoni, cuius laceris pendentia canis Ora ferens miles festae rorantia mensae Imposuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:41)
- Ut primum tolli feralia viderat arma, Intonsos rigidam in frontem descendere canos Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:29)
Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, Primum cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim, caesoque inducta iuvenco Vectoris patiens tumidum superenatat amnem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:5)
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:3)
Iam respice canos, Invalidasque manus, et inanes cerne lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:26)
tum lurida pallens Ora tulit, vultu sub nubem tristis ituro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:54)
Phoebeque serena Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:52)
Marcentes intus tenebrae, pallensque sub antris Longa nocte situs;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:10)
Latratus habet illa canum, gemitumque luporum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:29)
primo pallentis hiatu Haeret adhuc Orci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION