라틴어 문장 검색

Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus formidolosus quia Campaniae solitus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 3:1)
Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quasi repelli videbamus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:1)
nam et tremor terrae perseverabat, et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 19:3)
pallor abit, subitasque vident in corpore vires:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권374)
haec erat (agnovi) quae stat in arce Iovis, horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권11)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam recta acies, livent rubigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:8)
Effluxere urnae manibus sanguisque reliquit corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:4)
Membra ferunt haesisse solo, partemque coloris luridus exsangues pallor convertit in herbas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:4)
Pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, qua sit iter, manes, Stygiam qua ducat ad urbem, ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:3)
postes tremuisse feruntur Aeolii pallorque fores infecit acernas, solque locum fugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:4)
Idem ego cum subii convexa foramina terrae supposuique ferox imis mea terga cavernis, sollicito manes totumque tremoribus orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:12)
Quos postquam combibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:2)
et pariter frondes, pariter pallescere glandes coepere ac longi pallorem ducere rami.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 78:2)
Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION