라틴어 문장 검색

spectat et Ieario nemorosus palmite Gaurus silvaque, quae fixam pelago Nesida coronat, et placidus Limon omenque Euploea carinis et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias addisces, Misene, tubas, ridetque benigna Parthenope gentile sacrum nudosque virorum certatus et parva suae simulacra coronae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis62)
sic vitifero sub palmite nudos umbravit colles et sobria rura Lyaeus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum19)
qualiter aequaevo sociatam palmite vitem ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur autumnum et caris gaudet redimita racemis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam25)
Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres, mite iugum, belli quondam vastator Eoi currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris Liber in Aonios meritas dimiserat agros, illas turba dei seniorque ex more sacerdos sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes palmite maturo variisque ornare corymbis curat et alterno maculas interligat ostro, iamque ipsi colles, ipsa has - quis credat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권279)
Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION