라틴어 문장 검색

hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum, hinc laetas urbes pueris florere videmus frondiferasque novis avibus canere undique silvas, hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta corpora deponunt et candens lacteus umor uberibus manat distentis, hinc nova proles artubus infirmis teneras lasciva per herbas ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:7)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Exceptus est a quodam coena satis parca et quasi cotidiana.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 13:1)
Sed, ut a feminis ad viros et a lascivis iocis ad honestos revertar, Cascellius iuris consultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur, praecipue tamen is iocus eius innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:1)
Iniecere manum Parcae, telisque sacrarunt Evandri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 3:2)
Sed hac licentia largius usi sunt veteres, parcius Maro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 22:1)
5. Custos autem, quamdiu custodiam terre habuerit, sustentet domos, parcos, vivaria, stagna, molendina, et cetera ad terram illam pertinencia, de exitibus terre ejusdem;
(Magna Carta 7:1)
Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit, Quo te Fabricius regi non vendidit auro, Quidquid parcorum mores servastis avorum, Quod dites Asiae populi misere tributum, Victorique dedit Minoia Creta Metello, Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:55)
Parcae, Me reticente, dabunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:44)
Aut si Romano compleri sanguine mavis, Istis parce precor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:49)
Somni parcissimus ipse est, Ultimus haustor aquae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:59)
Tu parce morari:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:52)
Lascivam ver- borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu- sarem, si meum esset exemplum:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr6)
Sed tu ne totiens domini patiare lituras Neve notet lusus tristis harundo tuos, Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III7)
Lascivos leporum cursus lususque leonum Quod maior nobis charta minorque gerit Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION