라틴어 문장 검색

Nigidius "quia qui parcior est, suo contentus est, quod avarus non facit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 476)
et ut saepe diximus, κατ' εὐφημισμο`ν eumenides vocantur, quod non habent bonam volun- tatem, id est mentem, sicut parcae, quia nulli parcant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2782)
aut parco sale aut modico:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4031)
nam et homo frugi 'parcus' vocatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4033)
aut certe 'parco' dixit pro 'parce', ut sit nomen pro adverbio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4034)
postremo a parco patre quod sumas, quanto dissipes libentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 74:2)
ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit "nihil credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:4)
sed nimium multa de nugis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 8:14)
hui, quam diu de nugis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21A 4:9)
hac de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius, quod te id, quod ipse confido, sperare malo, te esse usurum tuis extremum illud est, ut te orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris, quae ab aliis magnis viris accepisti, sed illa etiam, quae ipse ingenio studioque peperisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 8:6)
scripsi de te parce medius fidius et timide non revocans me ipse sed paene refugiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 3:2)
nam quod praeclare facere non poteram, primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 3:6)
et quidem multo parcius scripsi quam re vera furere eos inveni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 4:2)
nam quae parcius frater perscripserat verecundia videlicet et properatione, ea tu sine adsentatione ut erant ad me scripsisti, et maxime de coss.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 27 1:2)
ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque ornamentis et verborum et sententiarum demissior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION