라틴어 문장 검색

Gaius Caesar, divi Augusti, avunculi mei magni nepos, circa primos iuventae suae annos Lucium fratrem carissimum sibi princeps iuventutis principem eiusdem iuventutis amisit in apparatu Parthici belli et graviore multo animi vulnere quam postea corporis ictus est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 91:1)
" Ut scias," inquit, " iram habere in se generosi aliquid, liberas videbis gentes, quae iracundissimae sunt, ut Germanos et Scythas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 80:1)
aut si tela modo spargere Parthico in caelum placeat, nulla sine alite descendent, tepido viscere condita praedam de mediis nubibus afferent.
(세네카, 파이드라 11:36)
sagitta qualis Parthica velox manu
(세네카, Phoenissae 437:1)
"plus, summe deorum, sum iusto tibi visa potens quod Parthicus ultro restituit mea signa Sapor positoque tiara funera Crassorum flevit dum purgat, et hinc iam (pro dolor!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 48)
unde te quoque puto, si rite germano movens adfectu, quo temporis puncto paginam hanc sumpseris, de reditu potius cogitaturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:5)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
ipse hic Parthicus Arsaces precatur, aulae Susidis ut tenere culmen possit foedere sub stipendiali.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:13)
qui anno ab Urbe condita DCXCIII, ante uero incarnationis dominicae tempus anno LXmo, functus gradu consulatus cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes, qui Hreno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, uenit ad Morianos, unde in Brittaniam proximus et breuissimus transitus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.3)
Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION