라틴어 문장 검색

Ubi silentio praetereundum non esse reor, quod in primitias eorum, qui de eadem insula credendo saluati sunt, duo regii pueri fratres uidelicet Arualdi regis insulae, speciali sunt Dei gratia coronati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].7)
At episcopus grauissime de casu et interitu meo dolebat, eo quod me speciali diligeret affectu;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:6)
Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas Mariae grandem gestat ecclesiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.6)
tametsi eos, qui in Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris iure praeerat, necdum ad uiam statuti melioris reducere ualebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:13)
iuvit et Verginius collega testis productus, participando laudes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 584:1)
quoniam reum eius facti nescit qui siet, paternum servom sui participat consili, dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 310)
Auden participare me quod commentu's?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2120)
nam ille non potuit quin sermone suo aliquem familiarium participaverit de amica eri, sese vidisse eam hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2162)
nunc ob eam rem inter participes didam praedam et participabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 12)
Quom ipsi interea vivant, valeant, ubi sint, quid agant, ecquid agant, neque participant nos, neque redeunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 122)
Si volebas participari, auferres dimidium domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 282)
Hinc etenim insidiae, hinc pericula frequentiora hominibus comparantur, et ut specialia comprehendamus, quod fratribus specialius in haereditatis divisione frequenter odia succrescunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:2)
nulla igitur cuiusquam praepedimenti occasio praetendi vel falso potest, cur egomet specialis atque intumus [tuus] 1 nihil ab speciali meo fructi feram, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi, sed, uti ego autumo, iuxta formam euangelici largitoris quod non das amico esurienti dabis improbo pulsatori.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:1)
dique deaeque omnes post specialem invocationem transit ad generalitatem, ne quod numen praetereat, more pontificum, (per) quos ritu veteri in omnibus sacris post speciales deos, quos ad ipsum sacrum, quod fiebat, necesse erat invocari, generaliter omnia numina invocabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION